- PII
- PIIImperatores dicti, ab Antonino Pio, ut planum id facit Iustinianus, in §. nobis autem Nov. ut lib. de coetero. Fuit autem Antoninus Boionius sic appellatus a Senatu, ob singularem animi pietatem ac pacis studium: cuius vox illa celebris est, Malle se unum servare eivem, quam mille hostes perdere. Sed audiendus omnino Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 2. Pius cognominatus est a Senatis, vel quod Socerum fessâ iam aetate manu, praesente Senatu,levaverit: (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, quum impius sit magis, qui ista non faciat, quam pius, qui debitum reddat) vel quod eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit: vel quod Adriano, contra omnium studia, post mortem infinitos atque immensos honores decrevit: vel quod, quum se Adrianus interimere vellet, ingenti custodiâ et diligentiâ fecit, ne id posset admittere; vel quod vere naturâ clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. E quibus omnibus illam potissimum rationem probat Casaubonus, quod Adriano contra omnium studia etc, Magnis enim laboribus Pio constitit, ut haec postrema pietatis officia Parenti suo praestaret, cuius memoriam Senatus damnare cupiit. Cui proin studio cum pietatis nomen neceslario praerenderet, namque et Pialia vocavit agones quinquennales Hadriani memoriae dicatos, uti supra diximus, inde videtur illi partum Pii cognomen. Pausanias tamen PIUM, a pietate in Deum scribit esse nuncupatum: Marcus vero Ep. ad Faustinam, ob clementiam sic appellatum mavult, Clementia paetrem tuum inprimis Pii nomine ornavit. Et certe Romani, quem laudatum volebant a clementia, Pium vocabant. Vulcat. Gallicanus in Avidio Cassio, c. 13. Hanc Marci clementiam Senatus his acclamationibus prosequutus est: Antonine Pie, Dii te servent: Antonine clemens, Dii te servent. Vide Casaubon. ad Capitolin. l. c. aitque Themistius Euphrades, Orat. 9. Augustos appellatos, Ἐυςεβεῖς, i. e. φιλανθρώπους. Vide Desid. Heraldum, ad Arnobium l. 1. Ut igitur Antonius Latine Pius, ita Graece Ἐυςεβὴς dictus est, quae duo velut diversa refert Iohannes Gazensis περὶ Ἀρχαιολ. cum inquit, Πίος ὁ κληθεὶς Ἐυςεβής, cum Ἐυςεβὴς sit Pius, unde et Ἐυςέβεια agon, Pialia. Salmas. ad eund. Ob eandem causam, ad Deum ipsum quoque appellatio translata Arnob. adv. Gentes l. 7. Deos aliquis credit pios, mites, beneficos. Et Lactant. l. 4. c. 11. Sed tamen, quoniam clemens est et pius erga ivos. Qua de re sic Augustin. de Civ. Dei, l. 10. c. 1. Pietas quoque proprie Dei cultus inteligi solet, quam Graeci Εὐςέβειαν vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur: quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue Deus mandat, eaque sibi vel pro sacrificiis, ve prae sacrificiis placere testatur Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deius ipse dicatur pius: quem sane Graeci nullô sui sermonis usu ἐυςεβεῖν vocant: quamvis ἐυςέβειαν pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet. Unde in quibusdam Scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non ἐυςέβειαν, quod ex bono cultu, sed θεοςέβειαν, quod ex Dei cultu, compositum resonat, dicere mlaverunt. Ubi quod de Graecorum usu ait, de genuino et antiquo intelligendum: postmodumenim, uti ἐυςέβειαν pro misericordia usurpare, sic et Deum ἐυσουβῆ nonnumquam, Latinam appellationem ita exprimentes, dicere non refugerunt, uti videre est apud eundem Themistium, Orat. 5. Οὐδεὶς γὰρ εν ταῖς ἐπικλήςεςι τοῦ θεοῦ τὸν νικητὴν, ἥτοι θριαμβευτὴν ἀνακαλεῖται, ἤ τὸν Γερμανικὸν, ἤ τὸν Σκυθικὸν, ἀλλὰ τὸν φιλάνθρωπον, καὶ τὸν ἐυςεβῆ καὶ τὸν ςωτῆρα. Ergo Deus heic ἐυςεβής est pius et φιλάνθρωπος, quâ voce pium etiam hîc exprimere voluit Themistius, Desid Heraldus ad Arnobii loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.